lateri capitis eius sinistro, quod Bos dicitur, infligas superné, at si eum impetum repellat hostis, mox latus inferius dextrum, quod prope vel sub cingulum constat, inferné, quod aratrum dicitur. atque ita porrò Transversarios alternatim exerceas, facto altero superné, mox inferné aratrum concutias crucis instar.
De ictu erratico
Hoc ictu maximé occaecantur et decipiuntur Athletae, eosque exoptatò qui tueri se conantur, ferire poteris, tum etiam eos qui ensem ferire non corpus curant.
Eum igitur hac ratione usurpato, si ad hostem propius accesseris, ictus inferos ex latere utroque exerceas, at si inferiori ictu ex latere dextro facto ei adpropinquaris, subito mucronem ex acie longa pectori hostis inijcito, et tunc necesse erit, ut impetum tuum removeat, verum inde celeriter sinistro pede in latus adversarij dextrum prosilias, simulatoque, quasi transversario latus praedictum quassare volveris, sed retracto, vel mutato ictu, mox versus latus sinistrum ferito, Vel si eum accesseris de latere sinistro transversarium formans, etiam tum mucronem ex acie longa contra pectus hostile impellas, eumque habitum exerceas ut proximé praescriptum est.
De conversore, et Transcursu.