Superiniectio Ensis.
Si quis inferioribus Ictibus te fuerit adgressus, hoc modo contra te geras, si volveris commemorato habitu uti. Cum ad hostem accesseris, et is ab infernè contra te feriat, excipere ipsius impetum nolito, verum diligenter observato, cum ipsius ictus inferus tibi adpropinquarit, tu de humero dextro ictum porrectum ferias, indeque mucronem longiorem in faciem vel pectus adversarij propellas, nec non eum adplices, et proposito loco ensem adiungas, itaque fiet, ut infernè te adprehendere nequeat hostis. Si autem is ab infernè ensem levavit, tuumque impetum excipiat, longa tui ensis acies firmiter hostis ensi inhaereat, atque inde celerrimè contra ipsius nuditatem proximam concertato.
Isthuc tibi quoque observandum est, si firmiter ipsius ensem contigeris, atque is ex praemunitione alterum latus tibi ferire conetur, tunc acie longa caput eius saucies, et aequè contra nuditatem ac prius labores utrinque.
Remotionis habitus et usus.
Id hoc modo exercebis, si ad adversarium proceßeris, atque is quasi pungere velit se constituerit, tu sinistrum pedem prepones, necnon versus ipsum in Aratrum componas te, ex latere dextro tuo, nudumque latus hosti sinistrum praebeas, cum igitur nuditatem fodere conetur, ensem deflectas in latus sinistrum tuum versus ipsius ensem, et brevi acie, eius ensi coniungas, et ea conditione hostis impetum removeas mucrone tamen contra hostem porrecto, sinistro post dextro pedi coniuncto, faciem inde vel pectus fodias.
Alia Forma Praecedentis.
Si in Aratri habitu de latere dextro consistas, et adversarius nuditatem sinistri lateris supernè conetur ferire, tu sublato ense, contra ipsius Ictum in latus sinistrum eum convertas