This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.
HIc scolaris per religacionem resistit & defendit sacerdoti illam fixuram in proximo superius in proximo exemplo per ipsum facto
⊕ POstquam determinatum est de omnibus custodijs supradictis hic determinat de septima custodia que nuncupatur langort & notandum quod quatuor sunt ligaciones que respiciunt illam custodiam videlicet due liguntur de dextra parte relique vero due de sinistra parte sed loquimur hic primo de ligatura s super gladium quod habes totum in custodia prima vsque ad quartum exemplum vbi recipitur gladius & scutum