teneat, nec non coartare conetur, tum brachium dextrum tuum superiniicias adversarii sinistro externe iuxta ipsius manum sinistra autem dextram tuam corripias, atque post manu utraque ipsius manum firmiter adprimas pectori.
Ratio observandorum digitorum hostis
Quum adversarius digitos eius manus quam pectori admovisti porrexerit, tunc eos corripito manu sinistra. Inde, sinistrorsum subleves, atque dextra pondus illi auferas iuxta cubitum, id est, sursum torqueas cubitum.
Sin autem manum iuxta pectus conclusam contineat, tum pedem dextrum resiliendo, adversarii sinistro postponas, post manu sinistra poplitem eius sinistrum adprehendas, et ea ratione si sustuleris dextra vero superne propuleris, adversarius concidet.
Alius luctae habitus
Si quispiam brachia tua molliter contineat, et tu colluctari cu