alia Ictuum, congressuum et aliorum eius artis habitum ratio fuit, nam ab initio statim ea tam atrificiose, ut nunc in usu sunt, excogitari non poterant, verum succedenti tempore in melius cessere, cum reges, principes et heroes eam artem ipsi coepissent tractare et exercere, tum optima quemque eius artis antea incognita atque occulta in luce prodierunt. Ea itaque ratione contigit, ut imagines athletarum habitibus certis in certaminibus mutuis utentium, tabulis insculperentur, nec non libris inscriberentur ut adhuc nostro saeculo videre licet.
Antiquos et Grecos Athletica tantopere delectavit, ut antequamque in certamina gymnica descenderent omnis generis deliciis quem corporis vires exhaurirent, abstinerent, praecipue autem sibi a Venere cavebant, etiam ab iis quae spiritus difficultatem redderent, contra autem carnibus et aliis cibis qui corpus corroborant, vescebantur. Idcirco saepe Medici exellentiores interse disceptarunt, et Galenus ille peritissimus disputavit, num abstinentia, vel exercitum Athleticum vitae humanae commodius et utilius sit. Et Paulus mentionem eius rei facit in Epistola prima ad Corinthios inquirens: “nonne videtis quod qui pro Corona peritura decertant per omnia sunt temperantes? “ Innuens, ut nos quemadmodum pios Christianos deced, pro corona aeterna et non tantum peritura decertemus. Et hoc loco monendi sumus, ad Athleticam ebriosos, immodestas, et furiosos, ineptos plane esse: contra vero sobrios et temperantes, nam veteres non ex invidia et odio moti concitatique mutuo concertarunt sed potius amore mutuo, atque ipsius artis delectatione. Cum tempus decertandi Athleticae advenisset, Athletae Curribus praeciosis in Theatra vectabantur iis prabea splendide atque eleganter picta, priusquam vero id adornaretur, publice affigebatur, quo tempore inituri esset Athletae certamen, quo eius populus certior redderetur, seque ad id spectandum conferret, eum morem Terentio Lucano at