Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 016v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 23:56, 3 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

EXHORTATIO AD GLADIATORES, QUIBUS DOTIBUS PRAEDITOS ESSE NECESSE SIT QUOVE ANIMO

Quicunque Athleticae studiosus esse cupit eaque arma quae sequuntur honeste tractare, sive pedestribus sive equestribus pugnis, his dotibus quattuor eum praeditum esse oportet: fortes Leonum strenuorum more, Visum habeat acutum veluti Aquilae feroces: velox uti lynx, Astutus ut vulpes. Si quis igitur in his modo commemoratis virtutibus excellat is haud falletur facile verum eas palam exerceat ad suam gloriam. Sin autem quis carens iis dotibus gladiatoriam discere conaretur, Exiguam gloriae speciem vel potius nullam inde consequetur.

DE SEX PARTIBUS HUMANI CORPORIS INFIRMIORIBUS

In corpore humano sex partes sunt quae reliquis infirmiores existunt, quas quemlibet pugilem nosse magnopere necesse erit: mentum, anterior pars colli, musculi secundum cubitum brachii utriusque existentes, iunctura manuum, medietas brachiorum, Ultima pars, poples uterque. His itaque cognititis quivis Athleta superaturus est facile eum qui earum nullam habet cognitionem.

Eas igitur qui ignorat, adversus adversarium suum infeliciter pugnabit, nam ex earum scientia facile omnem hostis conatum Athletae infringunt: eae autem partes in latere utroque investigari solent.