capulo in forma bovis pro facie tua constituto, alterum pedem si dextro adiunxeris, faciem inde vel pectus adversarii pungas, idque ex Aratro de latere sinistro facias.
DE TRANSMUTATIONIS VEL TRANSMISSIONIS USU
Varii habitus Transmutationis et usus sunt, quibus uti poteris contra gladiatores ex omnibus ictibus, qui feriunt contra enses potius, quam nuditates, iis igitur uti addisces prudenter, ne dum Transmutatione tu uteris, hostis mucrone te appetat. Transmutationem hac ratione exercebis. Cum ad hostem processeris, superne contra ipsum porrectim ferias caput adpetendo, verum si is contra feriat, ensem et non corpus appetens, tunc mucronem inferne transmittas, priusquam ensem tuum adversarius contingat, versusque latus alterum pungas, at si id fieri observarit hostis, et removere impetum conabitur, rursum memineris ensem transmittere versus alterum latus eum igitur habitum toties exercebis, quoties adversarius tuendoque ensis suo obviarit utrinque.
ALIA EIUSDEM FORMA
Quum ad adversarium processeris, sinistrum pedem praefigas, mucronem longiorem contra faciem ipsius convertas, et si is superne vel inferne feriundo ensem tuum adpetierit, atque excutere eum conetur, mucrone inclinato deorsum nec non versus alterum latus pungas et hoc exerceas contra omnes ictus.
Etiam id observes, cum adversarius impetum exceperit, vel ensem tuum in primo conflictu contigerit et si sui ensis mucronem non versus corporis tui nuditatem converterit, verum