Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 095v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 04:09, 7 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

HABITUS ABSCISIONIS

Hic habitus removet superintorsiones ensis tui, atque eum ita tractes necesse est. si contra hostem Athleticam exerceas ex inferis ictibus, vele si te in custodiam composueris, quae nobis populus dicitur et is ensem suum tuo superimponat priusquam ensem attollas, ensis tuus inferne remaneat sub ipsius gladio, verum acie brevi firmiter si sustuleris, et is suppresserit, tum retrorsum atque furtim ab ipsius ense tuo remoto, celeriter iuxta ensem hostis superne faciem sauciato.

ALIA EFFIGIES

Quum versus hostem in congressu inferis ictibus uteris, vel in custodia Populi consistas, et is ensem tuum feriat prope capulum ita, ut mucro eius vergat in latus dextrum, tum celeriter nodo sublato super ipsius gladium, acie longa praemissa caput hostis vulneres, vel si is ensem tuum ex latere sinistro feriat, sublato rursus nodo supra ensem adversarii celerrime acie brevi caput eius concutito.

DE QUATUOR INCISIONIBUS

Duae sunt supernae, quae usurpantur contra Athletas, qui digladiantur ex praemunitionibus, vel collisionibus ensium, solentque ferire contra latus alterum, quod incisione hoc modo prohibere poteris. Si adversarius exceptione, vel alias ensis coniunctione ex latere sinistro, atque subito transversario vel alio ictu dextrum latus ferire conetur, tum ictum vitabundus sinistro pede in latus adversarii dextrum prosilias, et aciem ensis longam, brachiis adversarii utrisque superimponas, incidendoque reprimas, et eo habitu utrinque uteris, quoties ex praemutatione alterum latus appetierit.

Inferiores duae incisiones exerceantur contra gladiatores sublatis brachiis incurrentes: iis igitur hac ratione utitor, quoties adversarius ensem tuum ex primo congressu feriat, brachiaque sus