Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 021v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

HABITUS A SIMILITUDINE PASTORUM QUI DUM ARMENTA PASCUNT FUSTIBUS IÑITUNTUR.

Si consistas laevo pede, brachiis porrectis, ut terram mucro contingat, brevisque acies superior appareat, tum tullas alarem ictum usurpando gladium tuum brachiis cancellatis in exceptionem pro capite tuo, dextro consequere, atque impelle in faciem versus latus hostis sinistrum mucronem. Si tum animadverteris mucronem contra te conversum, dextroque pede contra eum in ictu habitus qui a similitudine pastorum factus cum baculis recta intraituntur consisteris, tum mucronem aufer ictu idem curvus, cuius supra mencio facta est, et transversarium ferias, interim reclina et stringas eius faciem. Sin autem adversarius te constringere conatur, deflecte eius ictum longa acie tua, et subito converte mucronem tuum in latus eius sinistrum faciem versus vel eius pectus, laevum tuum praepone illius dextro et ferias contra eius dextrum radium bracii minorem et si adversarius hoc modo brachium tuum petierit, tum excipe acie longa, sinistrumque pedem, eius dextro praepones atque ensis tui locum infirmiorem, de quo etiam supra premittes, et verticem eius adpetito.