Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 022v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

INSTANTIA I CUM URGES ADVERSARIUM INSTANDO, ITA UT TU CUPIAS ULTIMUM ICTUM FERIRE CUM INCISIONE

Pede tuo laevo praeposito in ictu infero, si consiteris, et si hostis manus tuas contingerit, tum subito dextro consequeris, et recurve versus tuum latus sinistrum eum contingas. Sin autem adversus te id usurparit, tuque laevo priori constiteris, tum celeriter ensem ex latere tuo inclinato ut adversarii ex tuo elabatur, dextroque consequere. atque ferias superne versus caput adversarii ex parte dextra. Verum id si exceperit, tunc inferne longa acie praetenta feries latus eius sinistrum, interim regredere, et longa acie eius caput adpetito. Sin te instando sequitur, tum converte in pectus adversarii mucronem, eum cum exceperit, passis brachiis referiendo, ab eo recedas. Eodem si is fuerit usus, tum dupliciter urgendo sequere passibus, et ictibus superne et inferne ubicunque adversarius nudus appareat.