Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 053v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:12, 4 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

QUEMADMODUM MUCRONEM IMPELLERE POSSIS IN ADVERSARII VULTUM EX PRIMIS EIUS ENSIS CONTACTU.

Item si congressi prope fueritis, et invicem gladios contigeritis, dextrum praeponito, et ex primo ensis adversarii contactu laevo insequitor contra eius nuditatem superne ferias. Et si is idem contra te usurparit, praeponente sinistrum, excipies. Sin vero ense rursus arripuerit, et referire cupiat, tum inter utraque tua brachia versus eius faciem nodum ensis tui impellito, et ita eius brachia separabis ab invicem, tum etiam caput adversarii perstringere, incidere atque figere poteris. Si autem id ab eo animadverteris fieri, nodumque ensis sui eadem ratione impegerit, tum manubus ipsius brachia fortiter deprimito interimque incidendo versus caput eius ferias. Cum autem idem is usurparit, tum aciem ensis sui longam, illius brachio dextro adiungito, vellito et perstringito ex latere tuo dextro versus proximam adversarii nuditatem.