Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 058v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:21, 4 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

QUA RATIONE VISUS SIMUL ETIAM LATUS IMPULSU ADPETATUR

Digladiando cum adversario adpropinquaris, dextrum pedem proponito, atque versus dextrum eius brachium ferito. Verum id si exciperit adversarius, te preparato, quasi superne feriturus contraipsum, subito interim nodum ensis tui in ipsius faciem impellito. Si vero id adversario fieri observaris, tum dextro pede, eius pedem dextrum interius praecedas, caput tuum si per brachium adversarii dextrum exeras transeundo, impulsum eius effugere licebit, interimque nodum tuum in latus eius dextrum torqueto. Verum si adversarius idem moliatur versus latus tuum dextrum nodum ensis impingendo, tum ensem ex acie brevi adversarii collo adiungito. Sed si id ab adversario tibi contigerit, dextrum pedem si retuleris, ferire, incidere, atque pungere eum poteris. Cum autem is interea contra te elaborarit feriundo, cum vicissim loco firmiori ensis et infirmiori utitor, ita ut priores partes adeptus proximam eius nuditatem adpetas.