Ratio qua eques peditis lanceam avertere potest.
Hoc modo contra equitem componas: sinistrum pedem praeponere memineris, lanceam utraque manu ex latere dextro contineas, cuspidem contra hostem, inde ex ista corporis compositione dextro subsequutus, cuspidem porrectim contra ipsius visum retorqueas. Verum si tu idem fieri a pedite animadverteris, tuque sis eques, tum frenum quo equus regitur hamo inferiori thorace infixo paulo supra cingulum iniicias, post hastam equestrem ex hamo superiori remotam, et manu utraque correptam transversim teneas, eaque ratione intra manum utramque vim eius repellas in latus tuum sinistrum, atque inde sursum hastam equestrem iuxta retinaculum per quod hasta impeditur ne sub axilla transvehatur retrorsum, superiori hamo iniicias, atque impetuose cursu citato si hosti occursaris supinum eum consternes contorquendo hastam in hostem.