Habitus incisionis ex loco superiori cum ictu quo capitis vertex appetitur
Si in adversarii tui conspectum gladio gubernando perveneris, laevo pede praecede, et acie longa porrecta supra brachium utrumque versus dextrum adversarii latus, ea itaque ratione eum superne vel inferne proscindere licebit. Quum autem te eadem via appetiverit sinistrum crus praeponito, atque ictum eundem ictu curvo ex latere tuo laevo avertito interim caput eius proscinde. Verum adversario te simili pacto aggrediente, rursum curvo uteris, et consimili ratione caput stringendo ex dextro latere ferias. Si eundem is exceperit rursum, tum arripe ex parte utraque ictum duplicem quo erras, et corpus eius non contingas, interea eius aurem dextram feriendo manibus instar crucis formatis appetito. Si ab adversario id animadverteris, fieri acie longa excipito, et locum ensis tui infirmiorem praemitte versus eius dextrum brachium eodem ferias, regressus inflecte in mucronem pendentem, consequere pede laevo, et mucronem in pectus adversarii impellito.