Qua ratione vellendo adversarius proscindi queat habitus
Cum ad invicem congressi sitis, atque superne uterque feriatis, praefigere dextrum memineris, atque incisionem in referiundo diligenter observato, ex eoque habito stringendo pectus adversarii sauciabis. Si autem id fieri ab eo animadverteris, tum dextrum adversarii dextro pedi praeponito, a nodo ensis tui remove manum tuam laevam, circumque eius collum eam regendo, apprehendito ensis hostis medium pariter gladio tuo adiuncto manu sinistra. Atque firmiter in poplitem eius dextrum impelles in modum cancellorum, superne si fortiter deorsum convulseris, tum hostem deiicies in terra vellendo. Verum si is ea contra te ratione utuatur, comprehenderitque gladium utrumque, pedem dextrum levato post adversarii pedem dextrum exterius collocato, interimque usurpando incisuram fortiter abs te si removeris, eius vellicationem evitabis, subito autem caput adversarii acie longa praemissa appetes, eum si hostis exceperit, tum mucronem versus faciem eius vel pectus dirigito.