Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 077r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:51, 4 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

SEPTIMI HABITUS CERTAMINUM EX GLADIO LONGO.

Pedem sinistrum praefigito, si rite eum habitum voles usurpare, atque sub specie habitus aratri ensem contineas, gladium medium manu sinistra apprehendes, mucrone contra adversarium directo, dextro consequutus. Si egergie levaris supra caput, eo habitu ubiqumque adversarius absque qui defensione apparuerut, eo locum appetes pungendo. Si vero te consimili ratione aggreditur hostis, specie habitus aratri utentem vicissim, praeponentemque pedem sinistrum, dexro confestim insequere, ea punctionem excipito inter manus tuas ab ense. Sed si tuam punctionem simili ratione averterit, tum nodum ensis tui inflectendo versus faciem ipsius dirigito. Cum vero is eadem molitur contra te, tum ensis nodum supra brachium eius infringes. Si autem te adversarius ea ratione abegerit, sinstrum pedem referto, et si is consequitur instando, mucronem dupliciter in faciem eius vel pectus inflectes.