Supera et infera incisio cum suis aversionibus
Si congredimini mutuo, sinistrum preponas pedem, falcem dextra contineas sursum, contra hostem, atque caput inde eius perstringas. Sed si is vicissim superne te sauciare conetur, sinistrum te itidem prefigente, falcemque dextra contra hostem in inferna incisione continente, tum manu sinistra eius brachium dextrum anteriori exparte impetas, et si idem sublevaris, incisionem adversarii superam removere licebit. Inde autem falce sinistrum pedem prefixum poplitis hostis sauciato. At si adversarius inferne similiter te impetat, dextrum eius cubitum interius sinistra econtra impetas cumque firmiter eum removeris, incisione ipsius repelles, retracta uero rursum dextra manu celeriter adte, atque proscindendo dextrum hostis brachium adpetito, uerum ex hoc ab eo recedas.