Ratio qua manus iunctura infirmatur
Quum adversarius contra te procedit brachiis conclusis thoracique admotis, atque manu sua laeva humerum dextrum adprehenderit tum brachio hostis dextra pulso manu exterius arripe iuncturam manus eius sinistrae, sinistram vero tuae manui dextrae admove, et si ea ratione versus pectus manibus utrisque hostis sinistram depresseris sese inclinare urgebitur. Verum ex eo habitu te de latere sinistro in dextrum si convertas per pedem dextrum hostem deiicias.