Sternendi ratio ex libra
Hoc modo te adaptabis in habitum praenominatum: intro procedas animose pede sinistro, ilia hostis dextra manu circundabis lateris sinistri atque sinistra dextrum eius pedem superne adprehendas. At si eadem ratione fuerit complexus adversarius, tu vicissim latus eius dextrum manu circum ilia ducta corripias sinistra, dextra vero pedem ipsius sinsitrum sub brachio adversarii itidem sinistro traducta adprehendas. Si itaque alter alterum pari ratione ex habitu librae fuerit complexus, pedem dextrum si eius laevo praeposueris, ex eo habitu per pedem praedictum hostem sternas.