Deiiciendi modus ex fortitudine
In hoc mutuo congressu pedem laevum hostis dextro exterius postponas latus dextrum eius, manu dextra corripito, sinistra autem circundabis ilia ipsius. Sed si pari ratione modo te adprehenderit, tum sinistra manu super eius brachio dextro directa latus dextrum adversarii corripias, dextra vero ilia eius circundato, opemque sinstrae ferto manui pari fortitudine. At si pariter utrique fueritis, vos mutuo complexi, pedem sinistrum hostis dextro praeponas, ilia si versum te pro viribus attraxeris, adversarii pectorique eius mentum applicaris, ex eo modo supprimito, atque per pedem sinistrum, hostis prosternetur.