Ratio intercludendi hostis
In hoc congressu si adversarius pedem dextrum tuis utrisque interposuerit, manu dextra per pectus hostis regenda sursum humerum sinistrum corripias, sinistra vero eius manum itidem sinistram et eandem attrahas, inde mento tuo hostis humerum dextrum deorsum supprimendo urgeas, atque supinum per pedem sinistrum hostem deiicias.