Habitus unde manus hosti potest confringi
Si animose ad hostem fueris progressus, sinistrum pedem praefigere memineris. Sed si hostis passis manibus contra te constiterit, tum dextra ipsius pollicem dextrum corripias, sinistra vero brachium paulo secundum iuncturam, atque ea ratione manum ipsius disrumpas licebit. Inde autem prosilias pede dextro in latus adversarii sinistrum, manumque sinistra ilia eius si circundederis, per coxam laevam hostem sternes.