Manuum intorsio addita ratione infringendi brachii
Ad hoc certamen ita te compares: dextra humerum hostis sinistrum corripito, sinistram vero axillae eius dextrae subiicias. At si adversarius te eodem modo adprehenderit, tum brachium dextrum inseras eius sinistro ab intrinsecus exterius retro ipsius hostis cubitum sinistrum, atque sinistrum eius dextro superiniicias exterius sursum levabis firmiter, versumque te si comprimas, adversarii brachia disrumpes. Si autem is conatus minus processerit, tum dextro pee eius sinistrum concutias, et eo impulsu concidere cogetur hostis.