adversarii prosternendi ex femore
Si strenuus voles esse pugil, in hac pugna hac ratione te adaptabis: pedem sinistrum eius sinistro prope coniungas, atque in libram te prono corpore inclinabis, ut caput sub adversarii axilla dextra consistat. Inde autem manu dextra per ilia hostis directa brachium sinistrum interius corripias, sinistra vero retrorsum per lumbos sinistram axillam, et eo modo hostem attrahas. Sin autem is pari modo contra te ratione fuerit usus, circundato eius collo superne dextro brachio latus dextrum adprehendas, sinistra vero manu cubitum dextrum exterius. Inde adversarium per femur dextri pedis prosternas.