Ratio et effigies aversionis per clypeum orbicularem contra ictum supernum
Quum ad hostem accesseris, sinistrum pedem praefigere non dubites, atque mucrone retro clypeum situm anteversum directo faciem pungito. Sed si is idem contra te usurparit, dextrum praepontentem contra se, obviam proiecto clypeo eius impetum repellas. Post sinistro progressus caput ipsius adversarii ictu superno pulsato. Sin is in latus sinistrum id repellat ense, in triangulum versum latus ipsius dextrum prosilias pede sinistro, atque murcone anteversum directo pectus adversarii figas. Verum si is eadem molitur, acie longa ensis tui praemissa, hostilem punctionem avertito, et inde pedem eius praefixum ferias. Sed eo rursus ense id removente, icto gemino caput sauciare memineris. Porro cum adversarius eadem ratione usus fuerit, clypeo conatum ipsius repellas. Inde autem si ab inferne mucronem sursum direxeris, visum hostilem pungito, et ab adversario recedito.