Dimicatio equitis gladio utentis contra peditem ense hispano et clypeo orbiculari utentem.
In hoc concursu contra peditem ea ratione compones te: si animadvertes peditem contra te invehi, citato cursu contra incurras stricto ense, atque si prope hostem adeo constiteris, caput eius ferias ictu ex latere duo dextro versus hostis sinistrum converso. Sed si is equo contra te fertur pari ratione, tum sinistrum praepones pedem, atque dextra ense hispano educto celeriter nec non orbiculari scuto pro facie elevato sinistra manu, eius ictum removeas. Inde autem ense hispano pectus equi si transverberaris, concidet anhelans, et tu hostem adgredi poteris pro tuo arbitrio.