Duae aliae custodiae equestres per ensem
Ad eum concursum hoc modo praeparabis te: ensem stringas atque eius capulum dextra teneas in habitu custodiae supernae, porrecto contra hostem mucrone. Inde autem ex ea constitutione contra eum invehitor mucrone collum hostile appetens. At si is idem usurparit, te ensem dextra tenente, etiam tu occurrito cursu citato, et ensem teneas in habitu custodiae lateralis ex latere dextro. Inde vero sursum ensem dirigas contacto ipsius gladio, impetum ipsius ea ratione repellas versus latus sinistrum tuum. Post autem praetereas cursu veloci, atque capitis latus dextrum ferias vel pungas pro tuo arbitrio.