Titulus et dedicatio.
Ad aeternam memoriam divi Maximiliani, Romanorum Imperatoris, Caesaris et Augusti, has tyrociniorum seu, ut nunc vocant, certaminum equesterum species collegi atque ex ordine locavi. His enim ipse D. Maximilianus studuit easque exercuit plerasque etiam invenit primus. Quare ne huiusmodi nobilitatis honesta ludicraque exercitia pereant, ea immortalitati donavi: presertim ad aeternam laudem nobilitatis et eorum omnium, quibus huiusmodi ludi adhuc cordi sunt, ut scilicet hinc, quid sequi debeant, ad oculum habeant et sibi singula ad imitationem proponere possint.