You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 214v.jpg
Si adversarii ictum ut ante excepisti, neque praecedentes habitus exercere voles, tum nodum ensis tui interne super ipsius manu iuxta capulum dirigas, eamque totis viribus pectori tuo adprimas. Inde si progressus fueris, ensem hosti extorques, atque his habitibus ex custodia superna de latere dextro utitor.
Nunc cognosces optimos habitus quibus hostem adgredi poteris.
Omnem impetum hostis removeto quantum poteris et si ab ipso urgearis, adpositionum habitus exerceas.
Hic observandum est qua ratione adversarius cogendus sit, ut tu simul partes potiores obtineas, uteris autem viribus tuis, id est ensem fortiter contineas, atque eo modo ipsum coges ut nudum se exhibere necesse sit, quod pulchre quinta docet figura.
Figura
Admonet quinta ut in omni primi congressus conflictu