You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 216v.jpg
tu quantum poteris proxime ad illum accedas, et post interne manu sinistra ultra brachium hostis dextrum sublata ea inversa hostis brachium praedictum cepisti. Inde ensem vel pugionem quaerito, nuditatem vel dorsum eius diligenter observans. Postea autem manu dextra frenum capiti equi hostilis detrahas, atque ea ratione primas tu obtinebis, et freni adversarii equum spoliabis.
Si hostis equus spoliatus fuerit freno, tum ubique nuditates ipsius rimaberis.
Cum igitur hoc habitu iuti praescriptum modo est fueris usus, et is armatus sit, quantum poteris celerrime observabis, ut eam corporis partem quaecunque nuda adparuerit, adpetas.
Quae nuditates sint observandae
Nuditatum primam sub axillis observato, secundam in chirotecis, tertiam in iunctura brachii, vel facie hostili.
Praedictas nuditates ensis mucrone conquirito, nam ver