Eundem quoque habitum exercere poteris, si versus sinistrum hostis latus adequites, atque is manu sinistra te tueri conetur.
Deturbandi ratio, si quis brachium dextrum collo tuo circumiecerit
Is habitus admodum facilis est. Cum quispiam versus dextrum latus tuum equo invehitur, et dextro brachio collum circundederit, tu parii ratione contra utitor, firmiterque vestem ipsius retrorsum corripito, atque te dimittito vicissim in latus sinistrum deorsum. Sin autem nimium te demiseris, it aut vereare te concidere oportere, adversarium inde si totis viribus fueris complexus, tum fiet ex ea ratione hostis te rursum in ephippium collocet per suum casum.
Utrinque proxime ad hostem accedito
Si cum hoste equestri congredi statueris, vel luctari, tunc quam proxime poteris ad ipsum adpropinquato. Quidam aulici habitus suos in accursu antequam in hostis conspectum processerint, contra adversarium exercent, quod quidem excercitis et equestrium dimicationum