non adprobatur. Tu vero si prope ad hostem processeris, remaneas, atque ea ratione eum urgeas, ut is nullos omnino habitus queat exercere.
Hoc loco observandum item est. Cum ad dextrum adversarii latus equo inveheris, eos habitus usurpabis, qui dextro lateri sunt accommodi. Et si sinistro adversarii lateri adpropinquas, iis habitibus utitor, qui pertinent et destinati sunt ad idem latus. Id si rite exerceas nullos omnino habitus exercere poterit adversarius, ubique enim ipsum praevenis.
Qua ratione utendum si vicinum te exhibes lateri hostis sinistro
Cum ad hostis sinistrum latus adequitas, fortiter contineas vel hastam equestrem vel ensem, diligenter circumspectans, num hosti mucronem possis adponere, parique ratione eum coartes, quemadmodum fecisti in latere dextro, atque eo modo adversarium eo rediges, ut exercere eos habitus qui ad latus sinistrum pertinent cogatur, namque sunt habitus quidam, qui tantum ex latere sinistro, non autem econtra ex dextro usurpari possunt.