This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.
Cogitanti mihi sępe de splendore Torneamentorum, quę ante annos sexcentos in Germania agi ceperunt eodemque longo tempore pòst fortiter atque honestè (·ut maxime decuit·) exercita, tandem in mentem venit, eorum descriptiones, ritus, consuetudines, et leges si libro nostro adÿcexem, qui totam artem gladiatoriam, quę apud antiquissimos in usu fuit, tum etiam nostro floret sęculo complectitur, eidem certe haud exiguum ornamentum atque splendorem allaturas.