You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 118r.jpg
Habitus feriundi qui bos dicitur contra rationem arcus.
In eum pugnandi habitum hoc modo te componas: erectus tibiis paribus stabis, brachio directo ante te contineas, acinace atque mucro versus adversarium sit conversus, acies acinacis tui longa superna appareat. Ex eo itaque habitu pede dextro ad hostem procede, et versum latus eius sinistrum transversarium ferias ex acie brevi. Verum id si exceperit, pedem sinistrum in latus adversarii dextrum prosiliendo diriges, et superne porrectim caput affligito. Sin autem id hostis contra te fuerit usus, pedem dextrum introponito, atque forma arcus te defendito eius ictum eludendo, acinaces autem in manu tua sinistra consistat et confestim pede sinistro insequutus in mucronem proendente te praeparabis elevando acinacem supra caput tuum, tum latus eius capitis dextrum ictu gemino adpetito. Sin hostis eo ab ictu tutum excipiendo se reddiderit, manu dextra acinace arrepto, ictu quo vertex hostis potest pulsari, gemino versus caput eius uteris. Ceterum, si is idem perficere conatus fuerit, in mucronem pendentem inflectes, atque intro pede dextro progressus versus faciem eius murconem impellito. Hoste eum avertente, statim sinistro insequitor, et ictu duplici brachium eius dextrum appetes.