You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 118v.jpg
Transitionis forma cum ictu converso contra habitum dimidae coronae.
Si ad hostem perveneris, in hunc modum te coaptabis: corpore converso consistes facies tua adversarium respiciat, acinaces supra caput, brachio directo constituatur, nec non acies longa superior appareat in transitione. Postea ad eum progreditor pede dextro et caput hostis ictu converso appetes. Verum si is exceperit, instabis dupliciter tum ictibus tum punctionibus. Sin autem te instando urgeat hostis, sinistro innitentem et habitu mediae coronae usum, in coronam integram acinacem extolles atque ictum eius intra manum utramque avertes. Interim vero dextro pede procedito, et versus latus tuum dextrum si inflexeris, contra faciem vel pectus adversarii mucronem impellito. Porro, si se ab ictu tuo vel punctione liberum reddet celeriter ex loco inferiori sursum feriundo brachium eius dextrum pulsato, dextrum reducito pedem transversarium usurpando dextrum capitis latus ferias. Sinautem hostis idem conabitur, sinistro insequeris et si ictum averteris acie longa praemissa, curve in eum coincides, dextro confestim subsequutus e supernis acinace regendo faciem eius proscindes. Verum si supernam incisionem exceperit, in infernam te commode praeparabis, atque hostem ex loco inferiori incisione proscindas.