Irruptiones duae quibus formatur ratio hostis prosternendi.
Ad habitum praedictum hac ratione te accommodabis: intro pede sinistro concedes, atque diurnae custodiae propugnaculo utaris. Statim vero ex eo munimento egressus mucronem acinacis tui versus faciem adversarii propellito, et insequtus pede dextro in latus tuum dextrum inflectes, supra caput acinacis capulo in tutissimam tui defensionem sublato in latus hostis dextrum pede sinistro si concesseris transversario iam aciem longam iam brevem praemittendo usus ferias caput hostis. Ceterum adversario id avertente, absque omni mora brachium eius dextrum appetito. Sin autem is dextrum aggressus fuerit, animose pede sinistro ad hostem concedes, atque si exceperis eius ictum acielonga praeversa mucronem in acie longa vel contra faciem vel pectus adversarii praemittes. Et si impulsum fecerit irritum se denfendendo, ictibus uteris iis versus caput eius quibus vertex appetitur, quorumque alter nomen habet a strabis oculis. Sed cum hostis nuditates tuas eodem modo investigarit, curvo uteris ictu, interimque capulum acinacis collo eius retrorsum adiungito, et manu sinistra mucronem si arripueris, versus te eo habitu adversarium adtrahito. Et si is idem contra te usurpet, tum manu sinistra mentum eius apprehendes, et capulo tui acinacis si faciem eius impegeris, te dimitter cogetur adversarius. Interim, vero pede in eius poplitem iniecto si inferne attraxeris, superne autem abegeris impulsu, supinum ruere necesse est.