You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 119v.jpg
Impositio cum incisione contra formam coronae.
Pede sinistro contra adversarium intro procedito, si propius ad eum acesseris et animose versus caput eius ferias. Verum si ictum eum averterit, tum inclinando inflectendo et pungendo faciem hostis appetito. Interim vero diligenter curabis ut dextrum pedem introponas, atque transmutes versus latus eius sinistrum, sed in ipsa transmutatione adversarii dextrum latus dupliciter ferias. Sed si rursus id exceperit hostis, de latere eius sinistro in latus dextrum transmutabis feriundo ictum cruciatum, dextrumque brachium eius adgreditor. Porro, si idem contra te fuerit molitus, dextro pede intro concedas, et ictum eius avertes longam aciem praevertendo, tum celeriter gemino ictu erratico pedem hostis dextrum appetito. Interim vero sine mora acinacem extolles in tui defensionem capitis tutissimam, nec non ictu cruciato faciem adversarii pulsato. Verum si is consimili ratione contra te utatur, tum ictu superno hosti obviam procede et ex ipso ictus habito sinistra manu eius cubitum dextrum captabis, atque ex dextra vultum adversarii parte proscindes. Sin autem praedictum habitum is molitur, mucronem acinacis tui manu sinistra adprehendes, et supra caput in formam coronae acinace sublato irritam adversarii incisione feceris. Interim capulum in faciem eius si impegeris, ab adversarii conacum securum te reddes, atque ex eo habitu vellendo ac proscindendo hostem affligere licebit.