Punctio contra aversionis habitum.
In congressu contra hostem hac ratione te accommodato, punctiones et impulsus usurpando ingreditor dupliciter contra eum ita tamen ut pes sinister prior sit, atque latus eius dextrum figito, pollice iuxta laminam consistentem. Sed si is idem usurparit, dextrum te prefigente, eius conatum remoraberis ex pugionum coniunctione retro hostilis pugionis laminam, pollice tuo supra nodum consistente, interea pede sinistro retro adversarij dextrum concedas, secundumque cubitum dextrum eius brachium manu sinistra arripe, si eum eo habitu repuleris, collum ipsius figito. Sin autem te eadem ratione adgredi conetur sinistrum referes pedem, manu sinistra supra eius dextram dirigenda exterius, visum adversarij pungito, At si is pugionis sui habitu te repulerit, sinistra manu eius dextra arrepta, si depresseris deorsum, rursus visum eius pungendo sauciabis. Verum si adversarius te gemino impulsu appetierit, dextro ipsius brachio manu sinistra apprehenso, atque dextrum pedem si hostis dextro postposueris, fortiter abs te eum repellas idest pugione brachio applicato.