You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 005r.jpg
Impulsus quo visus adeptitur, addito infernę aversionis habitu.
In habitum modò commemoratum ea ratione te componere necesse erit, sinistro pede pręposito, in manu sinistra pugionem directè* contra hostis visum teneas. Et si vicissim is pedem dextrum preponens contra te constiterit, tenensque* super dextrum pugionem, pollex nodo eius impositus, mucro contra hostem porrectus sit, si fueris pede dextro consequutus, visum eius pulsato. Verum si hostis idem contra te usurparit, pugionem supra brachium tuum deflecte, atque sursum si levaris, versum latus dextrum punctionem hostilem repelles: Postea autem sinistro pede insequutus, gemina punctione eius visum vel pectus configito. Excipiente id adversario, in triangulum dextro prositias, et latus hostis dextrum tundas. Eius vero impetum, si idem contra te usurparit, repellas. Sed ex eo habitu urgendo hostem insequutus, nuditates eius proximas explorabis. Sin autem id removerit, celeriter pugione circumflexo pudenda eius quassabis. Cum vero ab eo idem contra te parari senseris, tum sinistram manum hostis dextræ adiungas, et impulsum eius si removeris, visumque celeriter pupugeris, in tuta tui defensione ab eo recedere memineris .†.