Lancea contra ensem.
In congressu ad hostem sic te praeparabis, laevum pedem praefiges, lanceam anterius manu sinistra contra adversarium contineas, dextram Lanceae adplicabis retro pedem dextrum in latere dextro, atque ex eo corporis habitu visum eius adpetito. Sed si is idem usurparit contra te, pedem dextrum praeponentem, et in habitu mutatoriis ensis tuus in latere sinistro constiterit, mucro terrae inclinatus, si eum laevaris, lanceamque ipsius concusseris, impetus adversariis ea ratione in latere tuo dextro repelletur. Verum si tuum lanceam eo modo conquassarit ictu ensis sui, lanceam deorsum dirigito, sed confestim eam rursus tolles, in medio Lanceam strenue continuas, atque latus corporis adversariis sinistrum transfigas. Sin vero te eadem ratione fuerit adgressus, tum pro viribus violentissime aciem longam ensis tui, capiti eius infligito, at si is ictus non fiat quam celerrime, partes posteriores tu feres.
Der lanngspieß gegen dem schwert.