Forma pugnandi hastula, qua peregrinantes utuntur contra ensem longum.
In hastulae habitum hac ratione te accommodabis, laevum pedem praeponas, in latere dextro eam manu utraque contineas, mucronem anteriorem contra hostem porrectum. Sin autem et is sinistro praefixo versus te constiterit, atque in habitu ictus superni ensem levarit, caputque ferire molitur, tum celeriter mucronem hastulae, hostis corpori impellito. Verum si is idem contra te conetur, laevum pedem reducto, eiusque hastam transversario ferias in latere adversariis sinistro, ea itaque ratione eius impetum repelles. Eo autem idem contra te usurpante, conatumque tuum impediente, insequutus pede dextro, mucrone hastae anteriori hostis corporis latus dextrum si fixeris, ab eo recedere poteris.
Das scheftlin gegen dem schwert.