You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.10826 155r.png
Ictus letalis contra impositionem cancellatam, ut infra patebit.
In mutuo congressu sic te contra hostem accommodes necesse erit, pedem sinistrum praeponere non dubites, brachiisque instar crucis constitutis securim teneas contra adversarium, inde habitu punctionis securis mucronem anteriorem, brachio hostis sinistro adplices. Sin autem contra eum sinistrum praefigens consistas, sinistrumque brachium pungere is molitur, sinistro retracto, versus sinistrum latus tuum punctionem hostilem lamina repelles: Verum celeriter rursus ingreditor, atque ictum letalem capiti ipsius lamina inferas. Sin vero is pari ratione te adgreditur, eam vim capulo intra manum utramque excipito, inde autem consequutus pede dextro, mucronem anteriorem versus faciem adversariis vel pectus intendito. Id si exceperit, dextro pede rursum reducto, ictu, qui a vento adpellationem indeptus est, sinistrum pedem eius praefixum si sauciaris, ab hoste recedas.
Ein Mordhaw gegen ainem geschrenckten anseßsen.