You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.10826 153v.png
Punctio unde pectus adpetitur, contra ictum medium.
Si mutuo congredimini, tu ea ratione te componas contra hostem, pedem sinistrum praefigere non dubites, securim sinistra teneas iuxta laminam versus adversarium, dextra autem sit mucronis posteriori adplicata secundum caput tuum, post insequutus dextro, mucrone anteriori pectus fodias. At si adversarius pari ratione te fuerit superne adgressus dextrum praeponentem, ex latere sinistro securim manibus ambabus continentem, sursum mucronem posteriorem tollas, et punctionem hostilem repellas in latus sinistrum tuum, inde autem consequutus sinistro pede, latus adversariis dextrum lamina ex habitu mediis ictus concutias. Idem vero si hostis molitus fuerit, securis tuae capulo eum impetum excipias, interea lamina eiusdem, hostis securim supprimas, in latus sinistrum tuum, atque pectus ipsius pungas. At si id inter manum utramque capulo exceperit, lamina confestim caput hostile ferias, et inde ab eo recedas.
Ein Brust stich gegen ainem mittlehaw.