Habitus seu Castrum, ubi securim pectori adiunctum habes.
In hoc certamen hac ratione componas te, sinistrum pedem praeponas, manibus utrisque securim contineas, contraque hostem sinistram hastilis parti anteriori adplicatam, dextram vero posteriori mucronis pectori coniunctam et admotam, inde dextro pede consequitor, et ex habitu ictus, qui a vento adpellationem fortitus est de pectore tuo securim versus caput hostis dirigas. Verum si is te eadem ratione fuerit adgressus dextrum praefigentem, dextra securis partem posteriorem continentem contra hostem, sinistra vero anteriorem in latere tuo sinistro, tum dextro pede relato, capulo intra manum utramque impetum hostis excipias, inde autem rursus dextrum pedem intro collocabis, atque mucronem posteriorem in faciem ipsius dirigas. Sin id inter ambas manus securi exceperit adversarius, sinistro insequutus, laminam letaliter capiti ipsius infligito, et ab hoste tuto curabis recedere rotata securi.
Ein prustleger gegen ainem abnemen.