You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.10826 151ar.png
Punctio qua adpetuntur pudenda contra intorsionis habitum.
Ad hanc pugnam ita te componas necesse erit, sinistrum pedem praepones, pro facie tua securim sublatam contineas, dextra hastili medio sit adplicata, sinistra vero posteriori mucroni, inde si dextro fueris consequutus, pudenda hostis mucrone anteriori haurias. Sed si is idem contra te molitus sit, dextrum praefigentem, securimque pro facie tua manu utraque continentem, dextra sit posteriori mucronis superne vero sinistra iuxta priorem adplicata, tum in latus sinistrum, ipsius impetum mucrone securis tuae posteriori repellas, atque inde laminam capiti eius infigito quassando. At si is intra manus ambas capulo suo tuam vim exceperit, consequutus pede laevo, mucronem posteriorem intra brachium adversariis utrumque contra faciem ipsius intorqueas: At si rursus exceperit, sinistro reducto pede, lamina securis tuae brachium ipsius dextrum conquassabis, inde securi rotata recedere memineris.
Ein gemechtstich gegen ainem einwinden.