Aversiones effigies contra plagam letalem per securim.
Dextrum pedem in congressu contra hostem praeponito, supra caput tuum, securim utrisque manibus teneto, atque mucronem porrectim adversus hostem. At si contra te is sinistrum pedem praefixerit, et caput tuum plaga letali concutere conetur, tum securi tua eam removeas in latus sinistrum, inde autem retracta securi, pubem adversariis figas. Eodem vero habitu hoste utente, posteriori securis mucrone eam vim repellas. Post autem insequutus pede dextro, lamina securis tuae faciem ipsius saucies. Verum si adversarius eum impetum hastili securis removeat intra manum utramque, mucronem posteriorem intorqueas intra brachium utrumque contra hostilem faciem. Eodem modo si is te adgreditor, dextrum pedem referto, atque hastili intra utramque manu hostem excipito. Sed si eveniat, ut tuam vim excipiat, tu repente supernam nuditatem adpetas feriundo. Cum vero hostis te feriundo adgredi molitur, capulo tuae securis eum repellas, inde si in latus dextrum tuum convulseris, faciem eius pungas mucrone, inde autem securi circumrotata recedas.
Ein abnemen in der Mordagst gegen ainem Morschlag.