You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 101v.jpg
Duae aversiones ex latere utroque.
Quum ad hostem acinace more athletico regendo accesseris, dextrum praepones, atque iuxta pectus acinacem continebis dextrum, interimque insequutus pede dextro sinistro versus brachium adversarii dexrum ex loco infero sursum ferito. Si is eadem contra te facere molitur, et tu in habitu aversionis consisteris praefixo pede dextro, acie longa acinacis tuo praemissa excipies ictum. Subitoque insequere laevo, et apprehende manu tua sinistra eius dextram caput feriundo adpetito. Et si is hostis te modo eodem arripuerit, atque superne ad te feriat, tum ensis cubito dextro manum sinistram si adiunxeris vis ictus avertetur adversarii. Interea brachium tuum sinistrum versum te adducito et retrorsum si concesseris, nuditatem eius supernam pulsabis. Sed si rursum is exceperit, tum vicissim instando, nec non transversarium usurpando versus caput ferias. Cum vero eodem habitu te aggredi studuerit, curve illi incides feriundo, et perstringes incisione faciem eius, eaque ratione retrorsum ictibus gubernandis concedes.