Ictus severus contra ictum supernum.
Eum habitum ita exercebis: sinistrum pedem praeponito, et acinacem supra genu dextrum tuum contineto ex capulo ita ut mucro contra adversarium sit porrectus, et si versus nuditatem supernam adversarius feriat, dextro pede consequitor, et elevato acinace supra tuum caput, conversa acie longa superne, frustra hostis feriet, eadem ratione eius ictus eludetur. Celeriter autem transversarius ictum usurpando adversarii aurem dextram pulsabis. Sin vero habitu consimili is usus fuerit contra te, te dextrum praefigente pedem, ictum eius acie longa praemissa avertes. Sinistro insequitor, et celeriter ictu iterato, eius brachium dextrum adpetito. Sed si is rursus ictum averterit, dupliciter instando consequeris, mucronem in faciem eius vel pectus infigendo. Quum vero modo non dissimili tibi obviarit, pedem dextrum referto, et caput eius ictu gemino appetes. Sin autem is eadem ictus ratione contra te utatur, tum pedem dextrum adversarii sinsitro praepones, atque aciem acinacis tui brevem in eius longam inflectendo adpones versus adversarii latus sinsitrum, et inde incidendo in eius faciem vel collum prorumpes.