You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 103v.jpg
Duo castra sev habitus unde ictus cruciati formantur.
Quum acinace rite gubernando ad invicem fueritis congressi, dextrum praepones iuxtaque genu dextrum acinacis tui capulum continebis, manum sinistram prope mucronem, et si adversarius superne nuditatem tuam adpetat feriundo, tum supra caput tuum acinacem tolles sursum, sinistro tamen pede praefixo, et ea ratione facile ictum adversarii eludes. Subito autem caput eius ictu duplici cruciato affliges. Verum si idem contra te fuerit molitus adversarius, te supra pedem dextrum acinacem continente, acie longa contra hostem porrecta si sit, mucro versus terram deorsum, atque dextrum praeposueris, adversarium crucis modo acie brevi avertito. Interea autem brachio eius dextro incisionem infernam si impresseris, atque cubito ipsius dextro manum laevam adiunxeris, adversarium propelles. Insequutus confestim pede sinistro eius nuditatem supernam feriundo inquires. Sin vero is te eodem habitu repulerit, nec non superne cupiat pulsare tuum, pedem sinistrom resiliendo si retuleris ictus tuos rursum resumere licebit, adversario vel minime praepediente.