Habitus sentiendi.
Quando congrediendo prope coniungimini, dextrum praeponas necesse erit, et si adversario ombiam feriundo veneris, in primo contactu acinacium diligenter observabis, an firmis vel imbecillus acinace tenendo sit. Si firmus fuerit repertus, fortiterque restiterit, pede sinistro insequeris, celeriter si loco acinacis tui imbecilliori, qui est iuxta mucronem fueris usus partem capitis adversarii dextruam adpetes. Si autem is idem contra te moliatur, tuque vicissim primo acinacium contactu utaris versus adversarium, praeponens pedem dextrum, tum sinistro consequitor atque eius ictum eludes loco acinacis firmiori, qui est versus capulum. Interim memineris ut pedem dextrum rursus introponas, nec non versus latus adversarii sinistrum ferias. Hoste id excipiente, tu dextro relato pede, mucronem in faciem eius infigito. Ceterum, si hoc habitu contra te fuerit usus, eum acie acinacis tui brevi deflectes, atque acie longa eiusdem proscindendo eius faciem appetes. Cum vero is eadem conetur adversus te, curve ei obviam acinace gubernando si processeris, tum aeque ac adversarius incisione uti poteris, nec non omnes modo praedictos habitus exercere tibi licebit.